Traduction réalisée par Eric Daoudal

Auctor Catholiconis vocatur Johannes Lagadec (sive Lagadeuc). Erat parochiae Ploegonven et sacerdos diocesis Trecorensis (Treger/Treguier). Fingitur Johannem Lagadec natum esse aut Monti Relaxu in urbe (Montroulez/Morlaix) aut in vicina mansione Mezédern dicta, quae distat ad meridiem uno chilometro ab opidulo Plougonven. Nihil autem certum quoniam nondum illis in temporibus servabantur annales.

 

Institutum est hoc glossarium Catholicon nuncupare quamquam auctor ipse hoc nomine nunquam usus esset. Ei enim tantum lexicon quoddam erat quod non merebat egregium nomem Catholiconis cum non esset universale nec omnia vocabula hujus thematis contineret.

Opus rursus est editus anno 1464. Haec scripsit auctor in principio:

"Ego Johannes lagadeuc parrochie de ploegonven diocesis trecorensis in artibus et decretis bachalarius quamvis indignus ad utilitatem pauperum clericulorum britanie vel rudium in pericia latinitatis hoc opusculum composui.".

Videtur opus perfectum fuisse die 16 mensis Augusti 1464.

Fontes adhibitas non semper citat Johannes Lagadec, tamen ex nonnullis indiciis fingi potest eum gossariis usus esse Parisiis inter quos Sancti Germani ad prates, necnon glossario Latino de Papias (circa 1060) et vocabulario Latino Ugotii a Ferrare (circa 1200). Distributio verborum Britannicorum secundum ordinem alphabeticum qua usus est imitata est a copositione alphabetica a fratre Johanne a Genova in suo Catholicone. Sed etiam scientia ejus propria et experientia sunt fontes haud parvae ejus operis .

Mirum est Catholiconem esse primum glossarium linguae Britonnicae. Constat enim linguam Francogallicam jam his temporibus satis vulgatam esse, praesertim apud optimates et putatur clericos ecclesiae si minus unum possidisse lexicon Britonnicum-Francogallicum. Nullum autem ad nos pervenit.